| Interest scire quemadmodum novercam suam Iuliam | 10.1.1 |
| uxorem duxisse dicatur. quae cum esset pulcherrima | 2.1 |
| et quasi per neglegentiam se maxima corporis parte | |
| nudasset dixissetque Antoninus 'vellem, si liceret', re- | |
| spondisse fertur: 'si libet, licet. an nescis te imperato- | |
| rem esse et leges dare, non accipere?' quo audito furor | 3.1 |
| inconditus ad effectum criminis roboratus est nuptias- | |
| que eas celebravit, qua<s>, si sciret se leges dare vere, | |
| solus prohibere debuisset. matrem enim (non alio di- | 4.1 |
| cenda erat nomine) duxit uxorem et ad parricidium | |
| iunxit incestum, si quidem eam matrimonio sociavit, | |
| cuius filium nuper occiderat. |