| Et quoniam dei Luni fecimus mentionem, sciendum | 7.3.1 |
| doctissimis quibusque id memoriae traditum atque ita | |
| nunc quoque a Carrenis praecipue haberi, ut qui Lu- | |
| nam femineo nomine ac sexu putaverit nuncupandam, | |
| is addictus mulieribus semper inservi[t]at; qui vero | 4.1 |
| marem deum esse crediderit, is dominetur uxori neque | |
| ullas muliebres patiatur insidias. unde, quamvis Graeci | 5.1 |
| vel Aegyptii eo genere quo feminam hominem, etiam | |
| Lunam deum dicant, mystice tamen <Lun>um dicunt. |