| Opera Romae reliqui<t> thermas nominis sui eximias, | 9.4.1 |
| quarum cellam solearem architecti negant posse ulla | |
| imitatione, qua<lis> facta est, fieri. nam et ex aere | 5.1 |
| vel cypro cancelli sup[er]positi esse dicuntur, quibus | |
| cameratio tota concredita est, et tantum est spatii, ut | |
| id ipsum fieri neg<e>nt potuisse[nt] docti mechanis. re- | 6.1 |
| liqui<t> et porticum patris nomine, quae gesta illius con- | |
| tineret et triumphos et bella. ipse Caracalli nomen | 7.1 |
| accepit a vestimento, quod populo dederat, demisso | |
| usque ad talos. quod ante non fuerat. unde hodieque | 8.1 |
| Antoninianae dicuntur caracallae huiusmodi, in usu | |
| maxime Romanae plebis frequentat<a>e. idem viam | 9.1 |
| novam munivit, quae est sub eius thermis, Antoninianis | |
| scilicet, qua pulchrius inter Romanas plateas non facile | |
| quicquam invenias. sacra Isidis Romam deportavit et | 10.1 |
| templa ubique magnifice <e>idem deae fecit; sacra | |
| etiam maiore reverentia celebravit, quam antea cele- | |
| brabantur. in quo quidem mihi mirum videtur, quem- | 11.1 |
| ammodum sacra Isidis primum per hunc Romam ve- | |
| nisse dicantur, cum Antoninus Commodus ita ea cele- | |
| braverit, ut et An<u>bin portaret et pausas ederet; nisi | |
| forte iste addidit celebritati, non eam primus in- | 5 |
| vexit. |