Iocabatur sane ita cum servis, ut eos iuberet millena 26.6.1
pondo sibi aranearum deferre proposito praemio, colle-
gisseque dicitur decem milia pondo aranearum, dicens
et hinc intellegendum, quam magna esset Roma. mitte- 7.1
bat parasitis pro cellario[s] salari<a> annua vasa cum
ranis et scorpiis et cum serpentibus et huiusmodi mon-
stris. claudebat in cuiuscemodi vasis infinitum musca- 8.1
rum, apes mansuetas eas appellans. quadrigas circen- 27.1.1
sium in tricliniis et in porticibus sibi semper exhibuit
pransitans et c[a]enitans, convivas senes agitare co-
gens, nonnullos honoratos. iam imperator[i] iubebat 2.1
sibi et decem milia murum exhiberi, mille mustelas,
mille sorices. dulciarios et lactarios tales habuit, ut, 3.1
quaecumque coqui de diversis edulibus exhibuissent
vel structores vel pomarii, illi modo de dulciis modo
de lactariis exhiberent. exhibuit parasitis c[a]enas et 4.1
de vitreis et nonnumquam tot picta mantelia in men-
sam mittebat, his [s]edulibus picta quae adponerentur,
quo<t> mis<s>us esset habiturus, ita ut de acu aut de
textili pictura exhiberentur. nonnumquam tamen et 5.1
tabulae illis pictae exhibebantur, ita ut quasi omnia
illis exhiberentur et tamen fame macerarentur. miscuit 6.1
gemmas pomis ac floribus. iecit et per fenestram ci-
bos totidem, quo<t> exhibuit amicis. iusserat et canonem 7.1
p. R. unius anni meretricibus, lenonibus, exoletis intra-
muranis dari, extramuranis alio promisso, cum eo tem-
pore iuxta provisionem Severi et <Bass>iani septem an-
norum canon frumentarius Romae esset. 5