Habuit et hanc consuetudinem, ut octo calvos ro- 29.3.1
garet ad c[a]enam et item octo luscos et item octo
podagrosos, octo surdos, octo nigros, octo longos et
octo pingues, cum capi non possent uno sigmate, ut
de his omnibus risus citaret. donavit et argentum omne 4.1
convivi[i]s, quod habuit in convivio, et omnem appa-
ratum poculorum, idque saepius. <h>ydrogarum Ro- 5.1
manorum ducum primus publice exhibuit, cum antea
militaris mensa esset, quam postea statim Alexander
reddidit. proponebat praeterea his quasi themata, ut 6.1
iura nova dapibus condiendis invenirent, et cuius pla-
cuisset commentum, ei dabat maximum praemium, ita
ut sericam vestem donaret, quae tunc et in raritate
videbatur et in honore; si cu<iu>s autem displicuisset, 7.1
iubebat, ut semper id comesset, quamdiu tamen me-
lius inveniret. semper sane aut inter flores sedit aut 8.1
inter odores pr[a]etiosos. amabat sibi pr[a]etia [rerum] 9.1
maiora dici earum rerum, quae mensae parabantur,
orexin convivio hanc esse adserens. pinxit se ut coppe- 30.1.1
dinarium, ut seplasiarium, ut popinarium, ut taberna-
rium, ut lenonem, idque totum domi semper et exer-
cuit. sescentorum strutionum capita una c[a]ena mul- 2.1
tis mensis exhibuit ad edenda cerebella. exhibuit ali- 3.1
quando et tale convivium, ut haberet viginti et duo
fercula ingentium epularum, sed per singula lavarent
et mulieribus uterentur et ipse et amici cum iure iu-
rando, quod efficerent voluptatem. celebravit item tale 4.1
convivium, ut apud amicos singulos singuli missus
appararentur et, cum alter maneret in Capitolio, alter
in Palatio, alter super aggerem, alter in Caelio, alter
trans Tiberim et ut quisque mansisset, tamen per or- 5
dinem in eorum domibus singula fercula ederentur
ireturque ad omnium domos. sic unum convivium vix 5.1
toto die finitu<m> est, cum et lavarent per singula fer-
cula et mulieribus uterentur. Sybariticum missum sem- 6.1
per exhibuit ex oleo et garo, quem quo anno Sybari-
tae reppererunt, et peri[ec]erunt. dicitur et balneas fe- 7.1
cisse multis locis ac semel lavisse atque statim de-
struxisse, ne ex usu balneas haberet. hoc idem de
domibus, de praetoriis, de zetis fecisse dicitur. sed 8.1
et haec <et alia> nonnulla fidem transeuntia credo
esse[t] ficta ab his, qui in gratiam Alexandri Helioga-
balum deformare voluerunt.