Mirum fortasse cuipiam videatur, Constantine ve- 34.1.1
nerabilis, quod haec clades, quam rettuli, loco prin-
cipum fuerit, et quidem prope triennio: ita nemo <in>
re p. tum fuit, qui istum a gubernaculis Roman<a>e
maiestatis abduceret, cum Neroni, Vitellio, Caligulae 5
ceterisque huius modi numquam tyrannicida defuerit.
sed primum omnium ipse veniam peto, quod haec, 2.1
quae apud diversos repperi, litteris tradidi, cum multa
improba reticuerim et quae ne dici quidem sine maximo
pudore possunt; ea vero, quae dixi, praetextu verbo- 3.1
rum adhibito, quantum potui, texi. deinde illud, quod 4.1
clementia tua solet dicere, credidi, <e>sse re<sp>icien-
dum: 'imperatorem esse fortunae est.' nam et minus 5.1
boni reges fuerunt et pessimi. agendum vero, quod
pietas tua solet dicere, ut sint imperio digni, quo<s>
<a>d regendi necessitatem vis fatalis adduxerit. et 6.1
quoniam hic ultimus Antoninorum fuit neque postea
hoc nomen in re p. loco principum frequentatum est,
etiam illud addendum est, ne quis error oriatur, cum
duos Gordianos narrare coepero, patrem et filium, qui 5
se de Antoninorum genere dici volebant: non nomen
in illis primum fuit sed pr<ae>nomen; deinde, ut in 7.1
plerisque libris invenio, Antoni dicti sunt, non An-
tonini.