| Lavacrum publicum in aedibus aulicis fecit, simul et | 8.6.1 |
| Plauti<a>ni populo exhibuit, ut ex eo condiciones bene | |
| <v>asatorum hominum colligeret. idque diligenter cura- | 7.1 |
| tum est, ut ex tota penitus urbe atque ex nauticis | |
| [m]onob<e>l<i>[s] quaererentur; sic eos appellabant, qui | |
| viriliores videbantur. cum Marcomannis bellum inferre | 9.1.1 |
| vellet, quod Antoninus pulcherrime proflig<a>rat, dictum | |
| est a quibusdam per Chald<a>eos et magos Antoninum | |
| Marcum id egisse, ut Marcomanni p. R. semper devoti | |
| essent atque amici, idque factu<m> carminibus et con- | 5 |
| secratione[m]. cum quaereret, quae illa esset vel ubi | |
| esset, suppressum est. constabat enim illum o<b> hoc | 2.1 |
| consecrationem quaerere, ut eam dissiparet spe belli | |
| concitandi, et idcirco maxime quod audierat responsum | |
| fuisse ab Antonino bellum Marcomannicum finiendum, | |
| cum hic Varius et Heliogabalus et ludibrium publicum | 5 |
| diceretur, nomen autem Antonini pollueret, in quod | |
| invaserat. prodebatur autem per eos maxime, qu<i> do- | 3.1 |
| lebant sibi homines ad exercendas libidines bene vasatos | |
| et maioris peculii opponi. unde etiam de nece eius co- | |
| gitari coepit. et haec quidem domi. |