Facundiae Gr<a>ecae magis quam Latin<a>e nec 27.5.1
versu invenustus et ad musicam pronus, matheseos
peritus, et ita quidem ut ex eius iussu mathematici
publice proposuerint Romae ac sint professi, ut doce-
rent. haruspicinae quoque peritissimus fuit, orneosco- 6.1
pos ma<g>nus, ut et Vascones Hispan[n]orum et Pan-
noniorum augures vicerit. geometriam fecit. pinxit 7.1
mire, cantavit nobiliter, sed n<umq>uam alio con<sc>io
nisi pueris suis testibus. vitas principum bonorum ver- 8.1
sibus scripsit. lyra, tibia, organo cecinit, tuba etiam, 9.1
quod quidem imperator numquam ostendit. palaestes
primus fuit. in armis magnus, adeo ut multa bella 10.1
et gloriose gess<er>it.