Postmeridianas horas subscriptioni et lectioni epistu- 31.1.1
larum semper dedit, ita ut ab epistolis, <a> libellis
et a memoria semper adsisterent, nonnumquam etiam
si stare per valetudinem non possent, sederent rele-
gentibus cuncta librariis et his, qui scrinium gerebant, 5
ita ut Alexander sua manu adderet, si qu<i>d esset ad-
dendum, sed ex eius sententia, qui[d] dis[s]ertior habe-
batur. post epistolas omnes amicos simul admisit, cum 2.1
omnibus pariter est locutus neque numquam solum
quemquam nisi praefectum suum vidit, et quidem Ul-
pianum, ex assessore[s] semper suo, causa iustitiae
singularis. cum autem alterum adhibuit, et Ulpianum 3.1
rogari iussit. Vergilium autem Platonem poetarum vo- 4.1
cabat eiusque imaginem cum Ciceronis simulacro in
secundo larario habuit, ubi et Achillis et magnorum
virorum. Alexandrum vero Magnum inter optimos et 5.1
divos in larario maiore consecravit.