Horrea in omnibus regionibus publica fecit, a<d>
|
39.3.1
|
qu<a>e conferrent bona hi, qui privatas custodias non
|
|
haberent. balnea omnibus regionibus addidit, quae
|
4.1
|
forte non habebant. nam <ho>dieque multa dicuntur
|
|
Alexandri. fecit et domos pulcherrimas easdemque
|
5.1
|
amicis suis maxime integris viris donavit. vectigalia
|
6.1
|
publica in id contraxit, ut qui decem aureos sub Helio-
|
|
gabalo praestitera<n>t, tertiam partem aurei praesta-
|
|
rent, hoc est tricensimam partem. tuncque primum se-
|
7.1
|
misses aureorum formati sunt, tunc etiam, cum ad ter-
|
|
tiam aurei partem vectigal desidisset, tremisses, di-
|
|
cente Alexandro etiam quartarios futuros, quod minus
|
|
non posset. quo<s> quidem iam formatos in moneta de-
|
8.1
|
tinuit expectans, ut, si vectigal contrahere potuisset,
|
|
et eosdem ederet, sed cum non potuisset per publicas
|
|
necessitates, conflari eos iussit et tremisses tantum so-
|
|
lidosque formari. formas binarias, ternarias et qua-
|
9.1
|
ternarias et denarias etiam atque amplius usque ad
|
|
libriles quoque et centenarias, quas Heliogabalus in-
|
|
venerat, resolvi praecepit neque in usu cuiusquam ver-
|
|
sari; atque ex eo his materiae nomen inditum est,
|
10.1
|
cum diceret plus largiendi hanc esse imperatori[s] cau-
|
|
sam, si, cum multos solidos minores dare possit dans
|
|
decem vel amplius una forma, triginta et quinqua-
|
|
ginta et centum dare cogeretur.
|
5
|