| Alexandri nomen accepit, quod in templo dicato | 5.1.1 |
| apud Arcenam urbem Alexandro Magno natus esset, | |
| cum casu illuc die festo Alexandri cum uxore pat<e>r | |
| is<set> sollemnitatis implendae causa. cui rei argu- | 2.1 |
| mentum est, quod eadem die natalem habet hic Mam- | |
| m<a>eae Alexander, qua ille Magnus excessit e vita. | |
| delatum sibi Antonini nomen a senatu recusavit, <cum> | 3.1 |
| hic magis adfinitate Caracalli iungeretur quam ille | |
| subditivus, si quidem, ut Marius Maximus dixit in vita | 4.1 |
| Severi, nobilem orientis mulierem Severus, cuius hanc | |
| genituram esse conpererat, ut uxor imperatoris esset, | |
| adhuc privatus et non magni satis loci duxit uxorem, | |
| ex qua adfinitate hic Alexander fuit, cui vere per ma- | 5 |
| trem suam consobrinus Varius Heliogabalus fuit. re- | 5.1 |
| cusavit et Magni nomen, <quod> ei quasi Alexandro | |
| est oblatum senatus iudicio. |