Mortem eius milites et qui exauctorati ab eo qu<o>n- 63.1.1
dam fuerant, gravissime tulerunt atque auctores caedis
trucidarunt. populus vero Romanus senatusque om- 2.1
nis cum provin<c>ialibus cunctis neque tristius umquam
neque asperius acceperunt, simul quod successoris
asperitas atque rusticitas Maximini, utpote hominis
militaris, cui cum filio post eum imperium delatum 5
est, graviorem fati necessitatem videbatur ostendere.
senatus eum in deos rettulit. cenotafium in Gallia, Ro- 3.1
mae sepulchrum amplissimum meruit. dati sunt et so- 4.1
dales, qui Alexandriani appellati sunt; addita et festi-
vitas matris nomine atque ipsius, quae hodieque Ro-
mae religiosissime celebratur nata<li> eius die.