Soles quaerere, Constantine maxime, quid sit, quod 65.1.1
hominem Syrum et alienigenam talem principem fe-
cerit, cum tot Romani generis, tot aliarum provin<c>ia-
rum repperiantur improbi, impuri, crudeles, abiecti,
iniusti, libidinosi. iam primum possum de bonorum 2.1
virorum respondere sententia potui<s>se natura, quae
ubique una mater est, bonum principem nasci, deinde
timore, quod pessimus esset occisus, hunc optimum
factum. sed quia ver<um e>st suggerendum clementiae 3.1
ac pietati tuae, lecta reser[v]abo. notum est illud pietati 4.1
tuae, quod in Mario Maximo legisti, meliorem esse
rem p. et prope tutiorem, in qua princeps malus est,
ea, in qua sunt amici principis mali, si quidem unus
malus potest a plurimi<s> bonis corrigi, multi autem 5
mali non possunt ab uno quamvis bono ulla ratione
superari. et id quidem ab Homul<l>o ipsi Traiano dic- 5.1
tum est, cum ille diceret Domitianum pessimum fuisse,
amicos autem bonos habuisse, atque ideo <C>l<audi>um
magis odio fuisse, qu<i> rem p. temp<e>r<andam> vit<io-
sissimis libertis concesserit>, ill<o>, quia melius est 5
unum malum pati quam multos. <s>et ut ad rem red- 66.1.1
eam, Alexander quidem et ipse optimus fuit . . .—
nam hoc nemo vult nisi bonus—et optimae matris
consiliis usus est. at tamen amicos sanctos et vene- 2.1
rabiles habuit, non malitiosos, non furaces, non fac-
tiosos, non callidos, non ad malum consentientes, non
bonorum inimicos, non libidinosos, non crudeles, non
circumventores sui, non inrisores, non qui [si] <i>llum 5
quasi fatuum circumducerent, sed sanctos, venerabi-
les, continentes, religiosos, amantes principis sui et
qui de illo nec [in] ipsi riderent nec risui esse vellent,
qui nihil venderent, nihil mentirentur, nihil fingerent,
numquam deciperent existimationem principis sui, 10
se<d> amarent. huc accedit quod eunuch<o>s nec in con- 3.1
siliis nec in ministeriis habuit, qui soli principes per-
dunt, dum eos more gentium aut regum Persarum vo-
lunt vivere, qui eos a populo et amicis s[im]ummo-
vent; qui internuntii sunt aliud quam respondetur 5
saepe referentes, claudentes principem suum et agen-
tes ante omnia, ne quid sciat. qui cum empti sint et
p<ueri s>ervi fueri<n>t, quid tandem possunt boni
sapere? erat denique eius ipsius sententia: 'ego de 4.1
praefectorum et consulum et senatorum capitibus man-
cipia aere empta iudicare non patior.' scio, imperator, 67.1.1
quo[d] periculo ista dicantur apud imperatorem, qui
talibus serviit, sed salva re p. posteaquam intellegisti,
quid mali clades istae habeant et quemammodum prin-
cipes circumveniant, et tu eos eo loci habes, ut nec 5
clamide uti iusseris, sed de necessitatibus domesticis
delegaris. iam illud insigne, quod solum intra Pala- 2.1
tium praeter praefectum, et Ulpianum quidem, neminem
vidit nec dedit alicui facultatem vel fumor<u>m venden-
dorum de se vel sibi de aliis male loquendi maxime
occiso T[hr]urino, qui illum quasi fatuum et vecordem 5
saepe vendiderat. his acce<s>sit, quod amicos et parentes 3.1
Alexander si malos repperit, aut punivit aut, si vetus
vel amicitia vel necessitudo non sivit puniri, dimisit
a se dicens: 'his carior est mihi tota res p.' et ut 68.1.1
scias, qui viri in eius consilio fuerint: Fabius Sabinus,
Sabini insignis viri filius, Cato temporis sui, Domitius
Ulpianus, iuris peritissimus, Aelius Gordianus, Gor-
diani imperatoris . . . ipsa res, vir[i] insignis; Iulius 5
Paulus, iuris peritissimus; Claudius Venacus, orator
amplissimus; Catilius Severus, cognatus eius, vir om-
nium doctissimus; Aelius Serenianus, omnium vir
sanctissimus; Quintilius Marcell[i]us, quo meliorem ne
historiae quidem continent. his tot atque aliis talibus 2.1
viris quid mali potuit cogitari vel fieri, cum ad bonum
consentirent? et hos quidem malorum cohors depu- 3.1
lerat, quae circumvenerat Alexandrum primis diebus,
sed prudentia iuvenis occisis atque depulsis et amicitia
ista sancta convaluit. hi sunt, qui bonum principem 4.1
Su<r>um fecer<u>nt, et item amici mali, qui Romanos
pessimos etiam posteris tradiderunt suis vitiis labo-
rantes.