| Et in prima quidem pueritia fuit pastor, <iuve>num | 2.1.1 |
| etiam procer <et> qui latronibus insidiaretur et suos ab | |
| incursionibus vindicaret. prima stipendia equestria | 2.1 |
| huic fuere. erat enim magnitudine corporis conspicuus, | |
| virtute inter omnes milites clarus, forma virili decorus, | |
| ferus moribus, asper, superbus, contemptor, saepe ta- | |
| men iustus. innotescendi sub Severo imperatore prima | 3.1 |
| haec fuit causa: natali Getae, filii minoris, Severus | 4.1 |
| militares dabat ludos propositis praemiis argenteis, id | |
| est armillis, torquibus et balteolis. hic adulescens et | 5.1 |
| semibarbarus et vix adhuc Latinae linguae, prope | |
| Thraecica imperatorem publice petit, ut sibi daret li- | |
| centiam contendendi cum his, qui iam non mediocri | |
| loco militarent. magnitudinem corporis Severus mi- | 6.1 |
| ratus primum eum cum lixis conposuit, sed fortissi- | |
| mis quibus<que>, ne[c] disciplinam militarem conrum- | |
| peret. tu<n>c Maximinus sedecim lixas uno sudore | 7.1 |
| devicit sedecim acceptis praemiis m<i>nusculis non mili- | |
| taribus iussusque militare. tertia forte die cum pro- | 3.1.1 |
| cessisset Severus ad campum, in turba exultantem | |
| more barbarico Maximinum vidit iussitque statim tri- | |
| buno, ut eum coherceret <et> a<d> Romanam disciplinam | |
| inbueret. tunc ille, ubi de se intellexit imperatorem lo- | 2.1 |
| cutum, suspicatus barbarus et notum se esse principi | |
| et inter multos conspicuum, ad pedes imperatoris | |
| equitantis accessit. tum volens Severus explorare, | 3.1 |
| quantus in currendo esset, equum admisit multis cir- | |
| cumitionibus, et cum senex imperator laborasset ne- | |
| que ille a currendo per multa spa<t>ia desisset, ait ei[s]: | |
| 'quid vis Thracisce? num quid delectat luctari post | 5 |
| cursum?'. tum 'quantum libet', inquit, 'imperator'. post | 4.1 |
| hoc ex equo Severus descendit et recentissimos quos- | |
| que ac fortissimos milites ei conparari iussit. tum ille | 5.1 |
| more solito septem fortissimos uno sudore vicit solus- | |
| que omnium a Severo post argentea praemia torque | |
| aureo donatus est iussusque inter stipatores corporis | |
| semper in aula consistere. hinc igitu<r> factus con- | 6.1 |
| spicuus, inter milites clarus, amari a tribunis, a con- | |
| militonibus sus<p>i<c>i, impe<t>rare ab imperatore quod | |
| vellet, locis etiam militiae a Severo adiutus, cum esset | |
| peradulescens, longitudine autem corporis et vastitate | 5 |
| et forma atque oculorum magnitudine et candore in- | |
| ter omnes excelleret. |