Adulescens autem ipse Maximinus superbiae fuit 28.1.1
insolentissimae, ita ut etiam, cum pater suus, homo
crudelissimus, plerisque honoratis adsurgeret, ille resi-
deret, vitae laetioris, vini parcissimus, cibi avidus, 2.1
maxime silvestris, ita ut nonnisi aprunam, an<a>tes,
grues et omnia captiva ederet. infamabant eum ob ni- 3.1
miam pulchritudinem amici Maximi et Balbini et Gor-
diani et maxime senatores, qui speciem illam velut di- 4.1
vinitus la<ps>am incorruptam esse noluerunt. denique
illo tempore, quo circum Aquileiam muros circumiens
cum patre deditionem urbis petebat, nihil aliud ei
quam spur<c>i<t>ies obiecta est, quae longe ab illius fuit 5
vita. vestibus tam adcuratus fuit, ut nulla mulier ni- 5.1
tidior esset in mundo. amicis paternis inmane quan- 6.1
tum obsecutus est, sed ut donaret ac largiretur. nam 7.1
in salutationibus superbissimus erat et manum porrige-
bat et genua sibi osculari patiebatur, nonnumquam
etiam pedes; quod numquam passus est senior Maxi-
minus, qui dicebat: 'dii prohibeant, ut quisquam in- 5
genuorum <in genua mea> [pedibus meis] osculum
figat.'