Omina sane imperii haec fuerunt: serpens dormienti
|
30.1.1
|
caput circumdedit. posita ab eodem vitis intra annum
|
|
ingentes uvas purpureas attulit et mirae magnitudinis
|
|
facta est. scutum eius sub sole arsit. lanceola sic fissa
|
2.1
|
est fulmine, ut tota etiam per ferrum finderetur et duas
|
|
partes faceret. quando dixerunt haruspices duos impe-
|
|
ratores non diuturnos ex una domo isdem nominibus
|
|
futuros. lorica patris eius non, ut solet, ferrugine sed
|
3.1
|
tota purpureo colore infecta a plurimis visa est. filio
|
4.1
|
autem haec fuerunt: cum grammatico daretur, quae-
|
|
dam parens sua libros <H>omericos omnes purpureos
|
|
dedit aureis litteris scriptos. ipse puerulus cum ad
|
5.1
|
cenam ab Alexandro esset rogatus in patris honorem,
|
|
quod ei deesset vestis c[a]enatoria, ipsius Alexandri
|
|
accepit. cum infans esset, subito per publicum veniente
|
6.1
|
vehiculo Antonini Caracalli, quod vacuum erat, con-
|
|
scendit et sedit et vix aegreque a mulionibus carru-
|
|
cariis deturbatus est. nec defuerunt, qui cavendum
|
7.1
|
infantem dicerent Caracallo. tum ille dixit: 'longe est,
|
|
ut mihi iste succedat.' erat enim illo tempore inter igno-
|
|
biles et nimis parvus.
|
|