| <AELII> SPARTIANI | |
| AELIUS | |
| Diocletiano Augusto A<e>l<ius> Spartianus | |
| suus sal. | |
| In animo mihi est, Diocletiane Auguste, tot princi- | 1.1.1 |
| pum maxime, non solum eos, qui principum locum | |
| in hac statione, quam temperas, retentarunt, ut usque | |
| ad divum Hadrianum feci, sed illos etiam, qui vel | |
| Caesarum nomine appellati sunt nec principes aut Au- | 5 |
| gusti fuerunt vel quolibet alio genere aut in famam aut | |
| in spem principatus venerunt, cognitioni[s] numinis | |
| tui sternere. quorum praecipue de <A>elio Vero dicen- | 2.1 |
| dum est, qui primus tantum Caesaris nomen accepit, | |
| adoptione Hadriani familiae principum adscitus. et | 3.1 |
| quoniam nimis pauca dicenda sunt, nec debet prologus | |
| <i>normior esse quam fabula, de ipso iam loquar. |