Hic ergo, de quo sermo est, primum Lucius Aurelius 2.6.1
Verus est dictus, sed ab Hadriano ascitus in <A>eliorum
familiam, hoc est in Hadriani, transscriptus et appel-
latus est Caesar. huic pater Ceionius Commodus fuit, 7.1
quem alii Verum, alii Lucium Aurelium, multi Annium
prodiderunt. maiores omnes nobilissimi, quorum origo 8.1
pleraque ex Etruria fuit vel ex Faventia. et de huius 9.1
quidem familia plenius in vita Lucii Aurelii Ceionii
Commodi Veri Antonini, filii huiusce, quem sibi adop-
tare Antoninus iussus est, disseremus. is enim liber 10.1
debet omnia, quae ad stemma generis pertinent, con-
tinere, qui habet principem, de quo plura dicenda sunt.