| Fuit iuvenis laetus, pulcher, amabilis, gratus omni- | 31.4.1 |
| bus, in vita iocundus, in litteris nobilis, prorsus ut ni- | |
| hil praeter aetatem deesset imperio. amatus est a po- | 5.1 |
| pulo et senatu et militibus ante Philippi factionem ita | |
| ut nemo principum. Cordus dicit omnes milites eum | 6.1 |
| filium appellasse, ab omni senatu filium dictum, om- | |
| nem populum delicias suas Gordianum dixisse. de- | 7.1 |
| nique Philippus, cum eum interfecisset, neque ima- | |
| gines eius tollere neque statuas deponere neque nomen | |
| <ausus> abradere, sed divum semper appellans etiam | |
| apud ipsos milites, cum quibus factionem fecerat, serio | 5 |
| animo et peregrina calliditate veneratus est. |