| Opera Gordiani Romae nulla extant, praeter qua<e>- | 32.5.1 |
| dam nymfia et balneas. sed balneae privatis hominibus | |
| fuerunt et ab eo in usum privatum exornatae sunt. in- | 6.1 |
| stituerat porticum in campo Martio sub colle pedum | |
| mille, ita ut ab altera parte <ae>qu<e> mille pedum por- | |
| ticus fieret atque inter eas pariter <pater>et spa<t>ium | |
| pedum quingentorum; cuius spa<t>ii hinc atque inde | 5 |
| virdiari<a> essent, lauro, myrto et buxo frequentata, me- | |
| dium vero lithostr<o>tum brevibus columnis altrinsecus | |
| positis et sigillis per pedes mille, quod esset deam- | |
| bulatorium, ita ut in capite basilica esset pedum quin- | |
| gentorum. cogitaverat praeterea cum Misitheo, ut post | 7.1 |
| basilicam thermas aestivas sui nominis faceret, ita ut | |
| hiemales in principio porticu<u>m poneret, [s]in<t>us[u] | |
| essent vel virdiaria vel porticus. sed haec omnia nunc | 8.1 |
| privatorum et possessionibus et ho<r>tis et aedificiis oc- | |
| cupata sunt. fuerunt sub Gordiano Rom<a>e elefanti | 33.1.1 |
| triginta et duo, quorum ipse duodecim miserat, Alex- | |
| ander decem, alces decem, tigres decem, leones man- | |
| sueti sexaginta, leopardi mansueti triginta, belbi, id | |
| est yaenae, decem, gladiatorum fiscalium paria mille, | 5 |
| hippopotami sex, r<i>nocer<os> unus, arcoleontes decem, | |
| cam<e>lopardali decem, onagri viginti, equi feri quadra- | |
| ginta et cetera huius modi animalia innumera et di- | |
| versa, quae omnia Philippus ludis saecularibus vel | |
| dedit vel occidit; has autem omnes feras mansuetas et | 2.1 |
| praeterea efferatas parabat ad triumphum Persicum. | |
| quod votum publicum nihil valuit. nam omnia haec | 3.1 |
| Philippus exhibuit s<a>ecularibus ludis et muneribus | |
| atque circensibus, cum millesimum annum a condita | |
| urbe in consulat<u> suo et filii sui celebravit. |