Trium igitur Gordianorum haec fuit vita, qui omnes 34.1.1
Augusti appellati sunt, [duobus in Africa interemptis,
Persidis finibus]. 2.1
  Gor<d>iano sepulchrum milites apud Circe<s>ium ca-
strum fecerunt in finibus Persidis, titulum huius modi
addentes et Graecis et Latinis et Persicis et Iudaicis et
Aegyptiacis litteris, ut ab omnibus lege<re>tur: 'divo 3.1
Gordian<o> victori Persarum, victori Gothorum, victori
Sarmatarum, depulsori Roman<a>rum seditionum, vic-
tori Germanorum, sed non victori Philipporum.' quod 4.1
<i>deo videbatur additum, quia in campis Philippis ab
Alanis tumultuario proelio victus abscesserat, simul
etiam quod a Philippis videbatur occisus. quem titu- 5.1
lum evertisse L<i>cinius dicitur eo tempore, quo est
nanctus imperium, cum se vellet videri a Philippis
originem trahere. quae omnia, Constantine maxime, 6.1
idcirco sum <per>secutus, ne quid tuae cognitioni de-
esset, quod dignum scientia videretur.