| Trium igitur Gordianorum haec fuit vita, qui omnes | 34.1.1 |
| Augusti appellati sunt, [duobus in Africa interemptis, | |
| Persidis finibus]. | 2.1 |
| Gor<d>iano sepulchrum milites apud Circe<s>ium ca- | |
| strum fecerunt in finibus Persidis, titulum huius modi | |
| addentes et Graecis et Latinis et Persicis et Iudaicis et | |
| Aegyptiacis litteris, ut ab omnibus lege<re>tur: 'divo | 3.1 |
| Gordian<o> victori Persarum, victori Gothorum, victori | |
| Sarmatarum, depulsori Roman<a>rum seditionum, vic- | |
| tori Germanorum, sed non victori Philipporum.' quod | 4.1 |
| <i>deo videbatur additum, quia in campis Philippis ab | |
| Alanis tumultuario proelio victus abscesserat, simul | |
| etiam quod a Philippis videbatur occisus. quem titu- | 5.1 |
| lum evertisse L<i>cinius dicitur eo tempore, quo est | |
| nanctus imperium, cum se vellet videri a Philippis | |
| originem trahere. quae omnia, Constantine maxime, | 6.1 |
| idcirco sum <per>secutus, ne quid tuae cognitioni de- | |
| esset, quod dignum scientia videretur. |