| MAXIMUS <ET BALBINUS> | |
| <IULI CAPITOLINI> | |
| Interemptis in Africa Gordiano seniore cum filio, | 1.1.1 |
| cum Maximinus ad urbem furens veniret, ut, quod | |
| Gordiani Augusti appellati fuerant, vindicaret, sena- | |
| tus praetrepidus in a<e>dem Concordiae VII. idus Iunias | |
| concurrit, ludis Apoll<i>naribus, remedium contra furo- | 5 |
| rem hominis inprobissimi requirens. cum igitur duo | 2.1 |
| consulares e<t> eminentes quidem viri, Maximus et Bal- | |
| binus (quorum Maximus a plerisque in historia retice- | |
| tur et loco eius Puppieni nomen infertur, cum et Dexip- | |
| pus et Ar<r>ianus Maximum et Balbinum dicant electos | 5 |
| contra Maximinum post Gordianos), quorum alter | |
| bonitate, virtute alter ac severitate clari habebantur, | |
| ingressi essent curiam ac praecipue timorem Maxi- | |
| mini adventu<s> fronte ostendere<n>t, referente con- | |
| sule de aliis rebus, qui primam sententiam erat dictu- | 10 |
| rus, sic exorsus est: 'minora vos sollicitant, e<t> prope | 3.1 |
| aniles res ferventissimo tempore tractamus in curia. | |
| quid enim opus de restitutione templorum, de basilicae | 4.1 |
| ornatu, de thermis Titianis, de exaedificatione amphi- | |
| theatri agere, cum immineat Maximinus, quem ho- | |
| stem mecum ante dixistis, Gordiani duo, in quibus | |
| praesidium fuerat, interempti s<i>nt, neque in praesenti | 5 |
| ullum sit auxilium, quo respirare possimus? agite igi- | |
| tur, p. c., p<r>incipes dicite. quid moramini? ne, dum | |
| singulati<m> per<ti>mescitis, in timore potius quam | |
| in virtute opprimamini.' post haec tacentibus cunc- | 2.1.1 |
| tis, cum Maximus, qui et natu grandior erat et meritis | |
| et virtute ac severitate clarior, dicere sententiam coe- | |
| pisset. quae ostenderet duos principes esse faciendos, | |
| Vectius Sabinus ex familia Ulpiorum rogato cons<u>le, | 5 |
| ut sibi dicere atque interfari liceret, sic exorsus est: | |
| 'scio, p. c., hanc rebus novis inesse oportere constan- | 2.1 |
| tiam, ut rapienda sint consilia, non quaerenda, verbis | |
| quin etiam plurimis abstinendum sit atque sententiis, | |
| ubi res perurguent. cervices suas quisque respiciat, | 3.1 |
| uxorem ac liberos cogitet, avitas patriasque fortunas: | |
| quibus omnibus inminet Maximinus, natura furiosus, | |
| truculentus, inmanis, causa vero, ut sibi videtur, satis | |
| iusta truculentior. ille quadrato agmine castris ubi- | 4.1 |
| que positis ad urbem tendit, vos sedendo et consul- | |
| ta<n>do diem teritis. longa oratione opus non est: fa- | 5.1 |
| ciendus est imperator, immo faciendi sunt principes, | |
| unus qui res domesticas, alter qui bellicas curet, unus | |
| qui in urbe resideat, alter qui[n] obviam cum exercit<u> | |
| latronibus pergat. ego principes dico, vos firmate, si | 6.1 |
| placet, sin minus, meliores ostendite: Maximum igi- | 7.1 |
| tur atque Balbinum, quorum unus in re militari tan- | |
| tus est, ut no<v>[il]itatem generis splendore virtutis | |
| e<v>exerit, alter ita clarus nobilitate est, ut et morum | |
| lenitate re<i> p[i]. sit necessarius et vitae sanctimonia, | 5 |
| quam a prima aetate in studiis semper ac litteris te- | |
| nuit. habetis sententiam, p. c., mihi fortasse periculo- | 8.1 |
| siorem quam vobis, sed nec vobis satis tutam, si non | |
| aut alios aut hos principes feceritis.' post haec ad- | 9.1 |
| clamatum est uno consensu: 'aequum est, iustum est. | 10.1 |
| sententiae Sabini omnes consentimus. Maxime et Bal- | |
| bine Augusti, dii vos servent. di vos principes fece- | |
| runt, di vos conservent. vos senatum a latronibus vin- | |
| dicate, vobis bellum contra latrones mandamus. hostis | 11.1 |
| publicus Maximinus cum filio pereat, hostem publicum | |
| vos persequimini. felices vos iudicio senatus, felicem | |
| rem p. vestro imperio. quod vobis senatus detulit, | 12.1 |
| fortiter agite; quod vobis senatus detulit, libenter acci- | |
| pite.' his atque aliis adclamationibus imperatores facti | 3.1.1 |
| sunt Maximus atque Balbinus. |