| SALONINUS GALLIENUS | |
| Hic Gallieni filius fuit, nepos Valeriani, de quo qui- | 19.1.1 |
| <dem> p<ro>pe nihil est [quod] dignum <quod> in lit- | |
| teras mittatur, nisi quod nobiliter natus, educatus re- | |
| gie, occisus deinde non sua sed patris causa. de huius | 2.1 |
| nomine magna est ambiguitas. nam multi eum Gallie- | |
| num, multi Saloninum historiae prodiderunt. et qui | 3.1 |
| Saloninum, idcirco quod apud Salonas natus esset, | |
| cognominatum ferunt, qui autem Gallienum, patris no- | |
| mine cognominatum et avi Gallieni, summi quondam | |
| in re p. viri. fuit denique hactenus statua in pede | 4.1 |
| monti[ci]s Romulei, hoc est ante sacram viam, int<er> | |
| templum Faustin<a>e a<c> Ve<s>tam ad arcum Fabianum, | |
| quae haberet inscriptum 'Gallieno iuniori', 'S<a>lonino' | |
| additum; ex quo eius nomen intellegi poterit. | 5 |