| Et haec quidem de Gallieno hoc interim libro dixisse | 19.7.1 |
| suffi<ci>et. nam et multa iam in Valeriani vita <dicta | |
| sunt, multa> in libro, qui de triginta tyrannis inscri- | |
| bendus est, iam loquemur, quae iterari ac saepius | |
| dici minus utile videbatur. huc accedit quod quaedam | 8.1 |
| etiam studiose praetermisi, ne eius posteri multis re- | |
| bus editis laederentur. scis enim ipse, quales homi- | 20.1.1 |
| nes cum his, qui aliqua de maioribus eorum scripse- | |
| rint, quantum gerant bellum, nec ignota esse arbitror, | |
| quae dixit Marcus Tullius in Hortensio, quem ad | |
| exemplum protreptici scripsit. unum tamen ponam, | 2.1 |
| quod iucunditatem quandam sed vulgarem habuit, mo- | |
| rem tamen novum fecit. nam cum cingula sua plerique | 3.1 |
| militantium, qui ad convivium venerant, ponerent hora | |
| convivii, Saloninus puer sive Gallienus his auratos | |
| costilatosque balteos rapuisse perhibetur, et, cum esset | |
| difficile in aula Palatina requirere quod perisset ac | 5 |
| tacitis <vu>l[i]tibus viri detrimenta pertulissent, postea | |
| rogati ad convivium cincti adcubuerunt. cumque ab | 4.1 |
| his quaereretur, cur non solverent cingulum, respon- | |
| disse dicuntur: 'Salonino deferimus', atque hinc trac- | |
| tum more<m>, ut deinceps cum imperatore cincti dis- | |
| cumberent. negare non possum aliu<nd>e plerisque | 5.1 |
| videri huius rei ortum esse morem: dicunt militare | |
| prandium, quod dictum est parandium ab eo, quod | |
| ad bellum milites paret, a cinctis initum; cui rei ar- | |
| gumentum est, quod a discinctis etiam cum impera- | 5 |
| tor<e> c[a]enatur. quae idcirco posui, quia digna et | |
| memoratu videbantur et cognitu. |