| Sed Gallienus cognito, quod Macrianus cum suis li- | 3.6.1 |
| beris esset occisus, quasi securus rerum ac patre iam | |
| recepto, libidini et voluptati se dedidit. ludos circen- | 7.1 |
| ses ludosque s<ca>enicos, ludos gymnicos, ludiariam | |
| etiam venationem et ludos gladiatorios dedit populum- | |
| que quasi victorialibus diebus ad festivitatem ac plau- | |
| sum vocavit. et cum plerique patris eius captivitatem | 8.1 |
| m<a>ererent, ille specie decoris, quod pater eius vir- | |
| tutis studio deceptus videretur, supra modum laetatus | |
| est. constabat autem, censuram parentis eum ferre non | 9.1 |
| potuisse, votivum<que> illi fuisse, quod inminentem cer- | |
| vicibus suis gravitatem patriam non haberet. |