| INGENUUS | |
| Tusco et Basso conss. cum Gallienus vino et popinis | 9.1.1 |
| vacaret cumque se l<e>nonibus, mimis et meretricibus | |
| dederet ac bona naturae lux<u>riae continuatione | |
| deperderet, Ingenuus, qui Pannonias tunc regebat, a | |
| Moesiacis le<gi>onibus imperator est dictus, ceteris | 5 |
| Pannoniarum volentibus, neque in quoquam melius | |
| consultum rei p. a militibus videbatur quam quod in- | |
| stantibus Sarmatis creatus est imperator, qui fessis | |
| rebus mederi sua virtute potuisset. causa autem ipsi | 2.1 |
| arripiendi tunc imperii fuit, ne suspectus esset impera- | |
| toribus, quod erat fortissimus ac rei p. necessarius et | |
| militibus, quod imperantes vehementer movet, acceptis- | |
| simus. sed Gallienus, ut erat nequa<m> perditus, ita | 3.1 |
| etiam, ubi necessitas coegisset, velox, fortis, vehemens, | |
| crudelis, denique Ingenuum conflictu habito vicit eoque | |
| occiso in omnes Moesiacos tam milites <quam> cives | |
| asperrime s<a>evit. nec quemquam suae crudelitatis | 5 |
| exortem reliqui<t>, usque adeo asper et truculentus, ut | |
| plerasque civitates vacuas a virili sexu relinqueret. | |
| fertur sane idem Ingenuus civitate capta in <a>qua<m> | 4.1 |
| se mersisse atque ita vitam finisse, ne in tyranni | |
| crudelis potestatem veniret. extat sane epistola Gal- | 5.1 |
| lieni, quam ad Celerem Verianum scripsit, qua eius | |
| nimietas crudelitatis ostenditur. quam ego idcirco in- | |
| terposui, ut omnes intellegerent hominem luxuriosum | |
| crudelissimum esse, si necessitas postulet: 'Gallienus | 6.1 |
| Veriano. non mihi satisfacies, si tantum armatos occi- | |
| deris, quos et fors in bellis interimere potuisset. peri- | 7.1 |
| mendus est omnis sexus virilis, si et senes atque in- | |
| puberes sine reprehensione nostra occidi possent. oc- | 8.1 |
| cidendus est quicum<que> male voluit, occidendus est | |
| quicumque male dixit contra me, contra Valeriani fi- | |
| lium, contra tot principum patrem fratrem. Ingenuus | 9.1 |
| factus est imperator. lacera, occide, concide, animum | |
| meum intellege[re], mea mente irascere, qui haec manu | |
| mea scripsi.' |