| Post omnes tamen honores cum in agro suo degeret | 33.2.1 |
| senex atque uno pede claudicans vulnere, quod bello | |
| Persico Valeriani temporibus acceperat, factus est | |
| imperator et scurrarum ioco Claudius appellatus est. | |
| cumque se gravissime gereret neque a militibus ob | 3.1 |
| disciplinam censoriam ferri posset, ab his ipsis, a qui- | |
| bus factus fuerat, interemptus est. extat eius sepul- | 4.1 |
| chrum <circa Bononiam>, in quo grandibus litteris [circa | |
| Bononiam] incisi sunt omnes eius honores; ultimo ta- | |
| men versu ads<c>rip<tum> est: 'felix omnia, infelicissi- | 5.1 |
| mus imperator.' extat eius familia Censorinorum no- | |
| mine frequentata, cuius pars T<h>racias odio rerum | |
| Roman<a>rum, pars Bithyniam petit; extat etiam domus | 6.1 |
| pulcherrima adiuncta gentibus Flaviis, qu<a>e quon- | |
| dam Titi principis fuisse perhibetur. |