| Taceri non debet res, quae ad famam venerabilis viri | 24.2.1 |
| pertinet. fertur enim Aurelianum de T[h]yan<a>e civi- | 3.1 |
| tatis eversione vere dixisse, vere cogitasse; verum | |
| Apollonium T[h]yan<a>eum, celeberrimae famae auc- | |
| toritatisque sapientem, veterem philosophum, amicum | |
| ver<e> deorum, ipsum etiam pro n<u>mine frequentan- | 5 |
| dum, recipienti se in tentorium ea forma, qua videtur, | |
| subito adstitisse atque haec Latine, ut homo Pannonius | |
| intellegeret, verba dixisse: 'Aureliane, si vis vincere, | 4.1 |
| nihil est quod de civium meorum nece cogites. Aure- | |
| liane, si vis imperare, a cruore innocentium abstine. | |
| Aureliane, clementer te age, si vis vivere.' norat vultum | 5.1 |
| philosophi venerabilis Aurelianus atque in multis eius | |
| imaginem viderat templis. denique statim adtonitus | 6.1 |
| et imaginem et statuas et templum <e>idem promisit | |
| atque in meliorem redit mentem. haec ego et a gravi- | 7.1 |
| bus viris conperi et in Ulpiae biblioth<e>cae libris relegi | |
| et pro maiestate Apollonii magis credidi. quid enim | 8.1 |
| illo viro sanctius, venerabilius, antiquius diviniusque | |
| inter homines fuit? ille mortuis reddidit vitam, ille | |
| multa ultra homines et fecit et dixit. quae qui velit | |
| nosse, Graecos legat libros, qui de eius vita conscripti | 5 |
| sunt. ipse autem, si vita suppetit atque ipsius viri | 9.1 |
| favor <vi>[s]<g>uerit, breviter saltem tanti viri facta in lit- | |
| teras mittam, non quo illius viri gesta munere mei | |
| sermonis indigeant, sed ut ea, quae miranda sunt, | |
| omnium voce praedicentur. | 5 |