Taceri non debet res, quae ad famam venerabilis viri 24.2.1
pertinet. fertur enim Aurelianum de T[h]yan<a>e civi- 3.1
tatis eversione vere dixisse, vere cogitasse; verum
Apollonium T[h]yan<a>eum, celeberrimae famae auc-
toritatisque sapientem, veterem philosophum, amicum
ver<e> deorum, ipsum etiam pro n<u>mine frequentan- 5
dum, recipienti se in tentorium ea forma, qua videtur,
subito adstitisse atque haec Latine, ut homo Pannonius
intellegeret, verba dixisse: 'Aureliane, si vis vincere, 4.1
nihil est quod de civium meorum nece cogites. Aure-
liane, si vis imperare, a cruore innocentium abstine.
Aureliane, clementer te age, si vis vivere.' norat vultum 5.1
philosophi venerabilis Aurelianus atque in multis eius
imaginem viderat templis. denique statim adtonitus 6.1
et imaginem et statuas et templum <e>idem promisit
atque in meliorem redit mentem. haec ego et a gravi- 7.1
bus viris conperi et in Ulpiae biblioth<e>cae libris relegi
et pro maiestate Apollonii magis credidi. quid enim 8.1
illo viro sanctius, venerabilius, antiquius diviniusque
inter homines fuit? ille mortuis reddidit vitam, ille
multa ultra homines et fecit et dixit. quae qui velit
nosse, Graecos legat libros, qui de eius vita conscripti 5
sunt. ipse autem, si vita suppetit atque ipsius viri 9.1
favor <vi>[s]<g>uerit, breviter saltem tanti viri facta in lit-
teras mittam, non quo illius viri gesta munere mei
sermonis indigeant, sed ut ea, quae miranda sunt,
omnium voce praedicentur. 5