| Ha[e]c epistula accepta Zenobia superbius insolen- | 27.1.1 |
| tiusque rescripsit quam eius fortuna poscebat, credo | |
| ad terrorem. nam eius quoque epistulae exemplum | |
| indidi: 'Zenobia regina orientis Aureliano Augusto. | 2.1 |
| nemo adhuc praeter te hoc, quod poscis, litteris petit. | |
| virtute faciendum est quidquid in rebus bellicis est | |
| gerendum. deditionem meam petis, quasi nescias | 3.1 |
| Cleopatram reginam perire maluisse quam in qualibet | |
| vivere dignitate. nobis Persarum auxilia non desunt, | 4.1 |
| quae iam speramus, pro nobis sunt Saraceni, pro nobis | |
| Armenii. latrones Syri exercitum tuum, Aureliane, vi- | 5.1 |
| cerunt. quid? si igitur illa venerit manus, quae un- | |
| dique speratur, pones profecto supercilium, quo nunc | |
| mihi deditionem, quasi omnifariam victor, imperas.' |