| His acceptis litteris Aurelianus non erubuit, sed ira- | 28.1.1 |
| tus est statimque collecto exercitu ac ducibus suis un- | |
| dique Palmyram obsedit neque quicquam vir fortis | |
| reliquit, quod aut inperfectum videretur aut incura- | |
| tum. nam et auxilia, quae a Persis missa fuerant, inter- | 2.1 |
| cepit et alas Saracenas Armeniasque corrupit atque ad | |
| se modo ferociter modo subtiliter transtulit, denique | |
| multa vi mulierem potentissimam vicit. victa igitur | 3.1 |
| Zenobia cum fugeret camellis, quos dromedas voci- | |
| tant, atque ad Persas iter tenderet, equitibus missis | |
| est capta atque in Aureliani potestatem deducta. vic- | 4.1 |
| tor itaque Aurelianus totiusque iam orientis possessor, | |
| cum in vinculis Zenobiam teneret, cum Persis, Arme- | |
| niis, Saracenis super<b>ior atque insolentior egit ea, | |
| quae ratio temporis postulabat. tunc ill<ata>e vestes, | 5.1 |
| quas in templo Solis videmus, consertae gemmis, tu<nc> | |
| Persici dracones et t[h]iarae, tunc genus purpurae, | |
| quod postea nec ulla gens detulit nec Romanus orbis | |
| vidit. de qua pauca saltem libet dicere. meministis | 29.1.1 |
| enim fuisse in templo Iovis Optimi Maximi Capitolini | |
| pallium breve purpureum lanestre, ad quod cum ma- | |
| tronae atque ipse Aurelianus iungerent purpuras suas, | |
| cineris specie decolorari videbantur ceterae divini | 5 |
| comparatione fulgoris. hoc munus rex Persarum ab | 2.1 |
| Indis interioribus sumptum Aureliano dedisse perhi- | |
| betur, scribens: 'sume purpuram, qualis apud nos | |
| est.' sed hoc falsum fuit. nam postea dili- | 3.1 |
| gentissime et Aurelianus et Probus et proxime Dio- | |
| cletianus missis diligentissimis confectoribus requisi- | |
| verunt tale genus purpurae nec tamen invenire po- | |
| tuerunt. dicitur enim sandyx Indica talem purpuram | 5 |
| facere, si curetur. |