| Et causa occidendi eius quae fuerit et quemadmo- | 36.1.1 |
| dum sit occisus, ne res tanta lateat, brevi edisseram. | |
| Aurelianus, quod negari non potest, severus, truculen- | 2.1 |
| tus, sanguinarius fuit princeps. hic, cum usque eo se- | 3.1 |
| veritatem tetendisset, ut et filiam sororis occideret non | |
| in magna neque in satis idonea causa, iam primum | |
| in odium suorum venit. incidit autem, ut se res fata- | 4.1 |
| liter agunt, ut [o]Mneste[c]um quendam, quem pro | |
| notario secretorum habuerat, libertum, ut quidam di- | |
| cunt, suum, infensiorem sibi minando redderet, quod | |
| nescio quid de [q]<e>o suspicatus esset. Mnesteus, qui | 5.1 |
| sciret Aurelianum neque frustra minari solere neque, | |
| si minaretur, ignoscere, brevem nominum conscripsit | |
| mixtis his, quibus Aurelianus vere irascebatur, cum | |
| his, de quibus nihil asperum cogitabat, addito etiam | 5 |
| suo nomine, quo magis fidem faceret ingestae solli- | |
| citudinis, ac brevem legit singulis, quorum nomina | |
| continebat, addens disposuisse Aurelianum eos omnes | |
| occidere, illos vero debere suae vitae, si viri s<i>nt, sub- | |
| venire. hi[c] cum exarsissent, timore, qui merebantur | 6.1 |
| offensam, dolore[m] innocentes, <quod> beneficiis at- | |
| que officiis Aurelianus videbatur ingratus, in supra | |
| dicto loco iter facientem principem subito adorti inter- | |
| emerunt. | 5 |