| Quia pertinet ad Aurelianum, id quod in historia re- | 37.5.1 |
| latum est, tacere non debui. nam multi ferunt Quin- | |
| tillum, fratrem Claudii, cum in praesidio Italico esset, | |
| audita morte Claudii sumpsisse imperium, verum po- | 6.1 |
| stea, ubi Aurelianum comperit imperare, a toto exer- | |
| citu ea de <causa re>l<i>ctum; cumque contra eum con- | |
| tionaretur, nec a militibus audiretur, incisis sibimet | |
| venis die vicesimo imperii sui perisse. quidquid sane | 7.1 |
| scelerum fuit, quidquid mal<a>e conscientiae vel ar- | |
| tium funest<a>rum, quidquid denique factionum, Aure- | |
| lianus toto penitus orbe purgavit. hoc quoque ad rem | 38.1.1 |
| pertinere arbitror <V>abalati filii nomine Zenobia<m>, | |
| non Timolai et Herenniani, imperium tenuisse quod te- | |
| nuit. fuit sub Aureliano etiam monetariorum bellum | 2.1 |
| Felicissimo rationali auctore. quod acerrime severis- | |
| simeque conpescuit, septem tamen mil[it]ibus suorum | |
| militum interemptis, ut epistola docet missa ad Ul- | |
| pium Crinitum ter consulem, qui eum ante adoptave- | 5 |
| rat: 'Aurelianus Augustus Ulpio patri. quasi fatale | 3.1 |
| quiddam mi<h>i sit, ut omnia bella, quaecumque gessero, | |
| omnes motus ingravescant, ita etiam seditio intramu- | |
| rana bellum mihi gravissim<um> peperit. monetarii auc- | |
| tore Felicissimo, ultimo servorum, cui procurationem | 5 |
| fisci mandaveram, re<b>elles spiritus extulerunt. hi con- | 4.1 |
| pressi sunt septem mil[it]ibus <L>embariorum et Ripa- | |
| rensium et Castrianorum et Daciscorum interemptis. | |
| unde apparet nullam mihi a dis inmortalibus datam | |
| sine <dif>f<i>cultate victoriam.' | 5 |