| Non iniucundum est ipsas inserere litteras, quas ad | 41.1.1 |
| senatum exercitus misit: 'felices ac fortes exercitus | |
| senatui P. Q. R. Aurelianus imperator noster per frau- | |
| dem unius hominis et per errorem bonorum ac malo- | |
| rum interemptus est. hunc inter deos referte, sancti | 2.1 |
| et <venerabiles> domini p. c., et de vobis aliquem, sed | |
| dignum vestro iudicio principem mittite. nos enim de | |
| his, qui vel errarunt [qui] vel male fecerunt, imperare | |
| nobis neminem patimur.'—rescriptum ex senatus con- | 3.1 |
| sulto. cum die III. nonarum Febr<u>ari<ar>um senatus | |
| amplissimus in curiam Po<m>pilianam convenisset, Aure- | |
| lius Gordianus consul dixit: 'referimus ad vos, p. c., | |
| litteras exercitus felicissimi.' quibus recitatis Aurelius | 4.1 |
| Tacitus, primae sententiae senator, ita loquutus est: | |
| (hic autem est qui post Aurelianum sententia omnium | |
| imperator est appellatus.) 'rect<e> atque ordine consu- | 5.1 |
| luissent dii immortales, p. c., si boni principes ferro | |
| inviolabiles extitissent, ut longiorem ducerent vitam | |
| neque contra eos aliqua esset potestas his, qui neces | |
| infanda<s> tristis<s>ima mente concipiunt. viveret | 6.1 |
| enim princeps Aurelianus, quo <neque fortior> neque | |
| utilior fuit quisquam. respirare certe post infelicitatem | 7.1 |
| Valeriani, post Gallieni mala imperante Claudio coe- | |
| perat nostra res p.; a<t> eadem reddita fuerat Aureliano | |
| toto penitus orbe vincente. ille nobis Gallias dedit, | 8.1 |
| ille Italiam liberavit, i<ll>e Vindelicis iugum barbaricae | |
| servitutis amovit. illo vincente Illyricum restitutum | |
| est, redditae Romanis legibus Thraciae. ille, pro pu- | 9.1 |
| dor[e], orientem femineo pressum iugo in nostra iura | |
| restituit, ille Persas, insultantes adhuc Valeriani nece, | |
| fudit, fugavit, oppressit. illum Saraceni, Blemmyes, | 10.1 |
| Exomit<a>e, B[r]actrani, Seres, Hiberi, Albani, Arme- | |
| nii, populi etiam Indorum veluti praesentem <pa>ene | |
| venerati sunt deum. illius do<n>is, quae a barbaris gen- | 11.1 |
| tibus meruit, refertum est Capitolium. quindecim mi- | |
| lia librarum auri ex eius liberalitate unum tenet tem- | |
| plum, omnia in urbe fana eius micant donis. quare, | 12.1 |
| p. c., vel deos ipsos iure convenio, qui talem princi- | |
| pem interire passi sunt, nisi forte secum eum esse | |
| maluerunt. decerno igitur divinos honores, idque vos | 13.1 |
| omnes aestimo esse facturos. nam de imperatore dili- | |
| gendo ad eundem exercitum censeo esse referendum. | |
| e[s]tenim in tali genere sententiae nisi fiat quod di- | 14.1 |
| citur, et electi periculum erit et eligentis invidia.' pro- | 15.1 |
| bata sententia est Taciti. a<t>tamen cum iterum atque | |
| iterum mitteretur, ex senatus consulto, quod in Ta- | |
| citi vita dicemus, Tacitus factus est imperator. |