Dicenda est tamen causa tam felicium morarum et 2.3.1
speciatim in monumentis publicis inser<e>nda, <servan-
da> eadem poster<i>s humani generis stupenda modera-
tio, <u>t discant, qui regna c<u>piunt, non raptu<m> ire
imperia sed mereri: interfecto fraude Aureliano, ut su- 4.1
periore libro scriptum est, calliditate servi nequissimi,
errore militarium, (ut apud quos qu<a>elibet commenta
plurimum valent, dum modo irati audiunt, plerumque
temulenti, certe consiliorum prope semper expertis,) 5
reversis ad bonam mentem omnibus eisdemque ab ex-
ercitu[s] graviter confutatis, coeptum est quaeri, e<c>quis
fieri deberet ex omnibus princeps. tunc odio pr<a>e- 5.1
sentium exercitus, qui creare imperatorem raptim sole-
bat, ad senatum litteras misit, de quibus priore libro
iam dictum est, petens, ut ex ordine suo principem
legerent. verum senatus, sciens lectos a se principes 6.1
militibus non placere, rem ad milites rettulit, dumque
id saepius fit, sextus peractus est mensis.