| Horum statuae fuerunt Interam<na>e duae pedum tri- | 15.1.1 |
| cenum e marmore, quod illic eorum cenotafia consti- | |
| tuta sunt in solo proprio; sed deiectae fulmine ita | |
| contritae sunt, ut membratim <i>aceant dissipatae. quo | 2.1 |
| tempore responsum est ab haruspicibus quandocumque | |
| ex eorum familia imperatorem Romanum futurum seu | |
| per feminam seu per virum, qui det iudices Parthis ac | |
| Persis, qui Francos et [h]Alamannos sub Romanis legi- | 5 |
| bus habeat, qui per omnem Africam barbarum non re- | |
| linquat, qui <T>aprobanis praesidem inponat, qui ad | |
| <Iuver>nam insulam proconsulem mittat, qui Sarmatis | |
| omnibus iudicet, qui terram omnem, qua Oceano ambi- | |
| tur, captis omnibus gentibus suam faciat, postea tamen | 10 |
| senatui reddat imperium et antiquis legibus vivat, ipse | |
| victurus annis centum viginti et sine herede moritu- | |
| rus. futurum autem eum dixerunt a die fulminis prae- | 3.1 |
| cipitati[s] statuisque confractis p<ost> annos mille. non | 4.1 |
| magna haec urbanitas haruspicum fuit, qui principem | |
| talem post mille annos futuru<m> esse dixerunt, quia, | |
| si post centum annos praedicerent, forte possent eorum | |
| depr[a]ehendi mendacia . . . pollicentes, cum vix re- | 5 |
| manere talis possit historia. ego tamen haec idcirco | 5.1 |
| inserenda volumin<i> credidi, ne quis me legens legisse | |
| non crederet. |