| Die VII. kal. Oct(o)b. cum in curiam Pompilianam ordo | 3.2.1 |
| amplissimus consedisset, Velius Cornificius Gordianus | |
| consul dixit: 'referemus ad vos, p. c., quod saepe rettu- | 3.1 |
| limus: imperator est deligendus, <cum> exercitus sine | |
| principe recte diutius stare non possit, simul quia cogit | |
| necessitas. nam limitem Transrenanum Germani ru- | 4.1 |
| pisse dicuntur, occupasse urbes validas, nobiles, di- | |
| vites et potentes. iam si nihil de Persicis motibus nun- | 5.1 |
| tiatur, cogitate tam leves esse mentes Syrorum, ut re- | |
| gnare vel feminas cupiant potius quam nostram per- | |
| peti sanctimoniam. quid Africam? quid Illyricum? quid | 6.1 |
| Aegyptum earumque omnium partium exercitus? quo | |
| usque sine principe credimus posse consistere? quare | 7.1 |
| agite, p. c., et principem dicite. aut accipiet enim exer- | |
| citus, quem elegeritis, aut, si refutaverit, alterum fa- | |
| ciet.' post haec cum Tacitus, qui erat primae sententiae | 4.1.1 |
| consularis, sententiam incert<u>m quam vellet dicere[t], | |
| omnis senatus adclamavit: 'Tacite Auguste, d<i>[us] te | 2.1 |
| serve<n>t. te diligimus, te principem facimus, tibi curam | |
| rei p. orbisque mandamus. suscipe imperium ex sena- | 3.1 |
| tus auctoritate, tui loci, tuae vitae, tuae mentis est, | |
| quod mereris. princeps senatus recte Augustus creatur, | |
| prim<a>e sententiae vir recte imperator creatur. e<c-> | 4.1 |
| quis melius quam gravis imperat? e<c>quis melius quam | |
| litteratus imperat? quod bonum faustum salutareque | |
| sit, diu privatus fuisti: scis, quem ad modum debeas | |
| imperare, qui alios principes pertulisti; scis, quem ad | 5 |
| modum debeas imperare, qui de aliis principibus iudi- | |
| casti.' at ille: 'miror, p. c., vos in locum Aureliani, | 5.1 |
| fortissimi imperatoris, senem velle principem facere. | |
| en membra, quae iaculari valeant, quae <h>astile tor- | 6.1 |
| quere, quae clipeis intonare, quae ad exemplum do- | |
| cendi militis frequenter equitare. vix munia senatus | |
| implemus, vix sententias, ad quas nos locus artat, edi- | |
| cimus. videte diligentius, quam aetatem <d>e cubiculo | 7.1 |
| atque umbra in pruinas aestusque mittatis. ac proba- | |
| turos senem imperatorem milites creditis? videte, ne | 8.1 |
| et rei p. non eum, quem velitis, principem detis, et | |
| mihi hoc solum obesse incipiat, quod me unanimiter | |
| del<e>gistis.' post haec adclamationes senatus haec fue- | 5.1.1 |
| runt: 'et Traianus ad imperium senex venit.' dixerunt | |
| decies. 'et Hadrianus ad imperium senex venit.' dixe- | |
| runt decies. 'et Antoninus ad imperium senex venit.' | |
| dixerunt decies. 'et tu legisti: incanaque menta reg<i>s | 5 |
| Romani.' dixerunt decies. 'e<c>quis melius quam senex | |
| imperat?' dixerunt decies. 'imperatorem te, non mili- | |
| tem facimus.' dixerunt vicies. 'tu iube, milites pugnent.' | 2.1 |
| dixerunt tricies. 'habes prudentiam et bonum fratrem.' | |
| dixerunt decies. 'Severus dixit caput imperare, non | |
| pedes.' dixerunt tricies. 'animum tuum, non corpus | |
| eligimus.' dixerunt vicies. 'Tacite Auguste, di te ser- | 5 |
| vent!' deinde 'omnes, omnes, omnes'. interrogat<u>s | 3.1 |
| praeterea, qui post Tacitum sedebat senator consularis, | |
| Maecius Faltonius Nic[h]omac<h>us in haec verba dis- | |
| seruit: 'semper quidem, p. c., recte atque prudenter rei | 6.1.1 |
| p. magnificus hic ordo consuluit, neque a quoquam | |
| orbis terrae populo solidior umquam expectata sa- | |
| pientia est, a<t>tamen nulla umquam neque gravior | |
| neque prudentior in hoc sacrario dicta senten- | 5 |
| tia est. seniorem principem fecimus et virum, qui | 2.1 |
| omnibus quasi pater consulat. nihil ab hoc inmaturum, | |
| nihil prae<pro>perum, nihil asperum formidandum est. | |
| omnia seria, cuncta gravia et quasi ipsa res p. iubeat, | |
| auguranda sunt. scit enim, qualem sibi principem sem- | 3.1 |
| per optaverit, nec potes<t> aliud nobis exhibere quam | |
| ipse desideravit et voluit. enimvero si recolere velitis | 4.1 |
| vetusta illa prodigia, Nerones dico et Heliogabalos et | |
| Commodos seu potius semper Incommod<o>s, certe non | |
| hominum magis vitia illa quam aetatum fuerunt. dii | 5.1 |
| avertant principes pueros et patres patriae dici in- | |
| puberes et quibus ad suscribendum magistri litterari | |
| manus teneant, quos ad consulat<u>s dandos dulcia et | |
| circuli et quaecumque voluptas puerilis invitet. quae | 6.1 |
| (malum) ratio est habere imperatorem, qui famam cu- | |
| rare non noverit, qui, quid sit res p., nesciat, nutritorem | |
| timeat, respiciat ad nutricem, <vir>garum magistralium | |
| ictibus terrorique subiaceat, faciat eos consules, duces, | 5 |
| iudices, quorum vitam, merita, aetates, familias, gesta | |
| non norit. sed qu<i>d diutius, p. c., protrahor? magis | 7.1 |
| gratulemur, quod habemus principem senem, quam illa | |
| iteremus, quae plus quam lacrimand<a> tolerantibus ex- | |
| titerunt. gratias igitur diis inmortalibus ago atque ha- | 8.1 |
| beo, et quidem pro universa re p., teque, Tacite Augu- | |
| ste, convenio petens, obsecrans ac libere pro communi | |
| patria legibus<que> deposcens, ne par<v>ulos tuos, si te | |
| citius fata praevenerint, facias Romani heredes impe- | 5 |
| rii, ne sic rem p. patresque conscriptos populumque | |
| Romanum ut villulam tuam, ut colonos tuos, ut ser- | |
| vos tuos relinquas. quare circumspice, imitare Ner- | 9.1 |
| vas, Traian<o>s, Hadrianos. ingens est gloria morientis | |
| principis rem p. magis amare quam filios.' hac ora- | 7.1.1 |
| tione et Tacitus ipse vehementer est motus et totus se- | |
| natorius ordo concussus, statimque adclamatum est: | |
| 'omnes, omnes.' |