| Filios duos reliqui<t>, quibus ambobus Probus peper- | 15.3.1 |
| cit, uxore[m] quoque eius in honore habita et usque | |
| ad mortem salario praestito. fuisse enim dicitur, ut | 4.1 |
| et avus meus dicebat, femina singularis exempli et | |
| familiae nobilis, gentis tamen Gothicae; quam illi Au- | |
| relianus uxorem idcirco dederat, ut per eum a Gothis | |
| cuncta cognosceret. erat enim illa virgo regalis. ex- | 5.1 |
| stant litterae ad legatum Thraciarum scriptae de his | |
| nuptiis et donis, quae Aurelianus Bonoso d<uc>i nup- | |
| tiarum causa dari iussit, quas ego inserui: 'Aure- | 6.1 |
| lianus Augustus Galloni<o> Avito salutem. superioribus | |
| litteris scripseram, ut optimates Gothicas aput Pe- | |
| rinthum conlocares, decretis salariis, non ut singu- | |
| l<ae> acciperent, sed ut septem simul unum con- | 5 |
| vi<vi>um haberent. cum enim divisae accipiunt, et | |
| illae parum sumunt, et res p. plurimum perdit. nunc | 7.1 |
| tamen, quoniam placuit Bonoso Hunilam dari, dabis | |
| ei iuxta brevem infra scriptum omnia, quae praecipi- | |
| mus; sumptu etiam publico nuptias c[a]elebrabis.' |