| Adversa eius temporibus haec provenerunt: fames, | 9.1.1 |
| de qua diximus, circi ruina, terrae motus, quo Rhodio- | |
| rum et Asiae oppida conciderunt, quae omnia miri- | |
| fice instauravit, et Romae incendium, quod trecentas | |
| quadraginta insulas vel domos absumpsit. et Narbo- | 2.1 |
| nensis civitas et Antioc<h>ense oppidum et Cartha- | |
| ginense forum arsit. fuit et inundatio Tiberis, ap- | 3.1 |
| paruit et stella crinita, natus est et biceps puer, et uno | |
| partu mulieris quinque pueri editi sunt. visus est in | 4.1 |
| Arabia[m] iubatus anguis maior solitis, qui se a cauda | |
| medium comedit. lues etiam in Arabia fuit. hordeum | |
| in Moesia in culminibus arborum natum est. quattuor | 5.1 |
| praeterea leones mansueti sponte se capiendos in | |
| Arabia praebuerunt. |