| Perit anno septuagensimo, sed quasi adulescens desi- | 12.4.1 |
| deratus est. mors autem eius talis fuisse narratur: | |
| cum Alpinum caseum in cena edisset avidius, nocte | |
| reiectavit atque alia die f[r]ebre commotus est. tertia | 5.1 |
| die, cum se gravari videret, Marco Antonino rem publi- | |
| cam et filiam praesentibus praefectis commendavit | |
| Fortunamque auream, quae in cubiculo principum poni | |
| solebat, transferri ad eum iussit, sign<um> tum tri- | 6.1 |
| buno aequanimitatis dedit atque ita conversus quasi | |
| dormiret, spiritum reddidit apu<d> Lorium. alienatus in | 7.1 |
| febri nihil aliud quam de re p. et de his regibus, | |
| quibus irascebatur, loquutus est. privatum patrimo- | 8.1 |
| nium filiae reliquit. testamento autem omnes suos | |
| legatis idoneis prosecutus est. |