Huic, cum Italiam regeret, imperii omen est factum. 3.1.1
nam cum tribunal ascendisset, inter alias adclamatio-
nes dictum est 'Auguste, dii te servent'. proconsu- 2.1
latum Asiae sic egit, ut solus avum vinceret. in pro- 3.1
consulatu etiam sic imperii omen accepit: nam cum
sacerdos femina Tralli<bu>s ex more proconsules sem-
per hoc nomine salutaret, non dixit 'ave pro con-
sule', sed 'ha<v>e imperator'. C<yz>ici etiam de simulacro 4.1
dei ad statuam eius corona translata est. et post con- 5.1
sulatum in virdiario taurus marmoreus cornibus ramis
arbori[bu]s adcrescentibus adpensus est, et fulg<u>r caelo
sereno sine noxa in eius domum venit, et in Etruria
dolia, quae defossa fuerant, supra terram reperta sunt, 5
et statuas eius in omni Etruria examen apium replevit,
et somnio saepe monitus <est> pen<a>t<ib>us <sui>s Ha-
driani simulacrum inserere.