| Cavit et sumptibus publicis et calumniis quadru[m]- | 11.1.1 |
| platorum intercessit adposita falsis delatoribus nota. | |
| delationes, quibus fiscus augeretur, contempsit. de ali- | 2.1 |
| mentis publicis multa prudenter invenit. curatores mul- | |
| tis civitatibus, quo latius senatorias tenderet digni- | |
| tates, a senatu dedit. Italicis civitatibus famis tem- | 3.1 |
| pore frumentum ex urbe donavit omnique frumenta- | |
| riae rei consuluit. gladiatoria spectacula omnifariam | 4.1 |
| temperavit. temperavit etiam scaenicas donationes iu- | |
| bens, ut quinos aureos scaenici acciperent, ita tamen | |
| ut nullus editor decem aureos egrederetur. vi[ne]as | 5.1 |
| etiam urbis atque itinerum diligentissime curavit. rei | |
| frumentariae graviter providit. |