| Voluit Marcomanniam provinciam, voluit etiam Sar- | 24.5.1 |
| matiam facere, et fecisset, nisi Avidius Cassius rebel- | |
| lasset sub eodem in oriente. atque imperatorem se | 6.1 |
| appellavit, ut quidam dicunt, Faustina volente, quae | |
| de mariti valetudine desperaret. alii dicunt, ementita | 7.1 |
| morte Antonini Cassium imperatorem se appellasse, | |
| cum divum Marcum appellasse<t>. et Antoninus qui- | 8.1 |
| dem non est satis m<o>tus defectione Cassii nec <in> eius | |
| affectus s<a>evi<t>. sed per senatum hostis est iu- | 9.1 |
| dicatus bonaque eius proscripta per aerarium publi- | |
| cum. rel<i>cto ergo Sarmatico Marcommannicoque bello | 25.1.1 |
| contra Cassium profectus est. Romae etiam turbae fue- | 2.1 |
| runt, quasi Cassius absente Antonino adventaret. sed | |
| Cassius statim interfectus est, caputque eius adlatum | |
| est ad Antoninum. Marcus tamen non exultavit inter- | 3.1 |
| fectione Cassii caputque eius humari iussit. Maecia- | 4.1 |
| num etiam, filium Cassii, cui Alexandria erat com- | |
| missa, exercitus occidit; nam et praef(ectum) praet(o- | |
| rio) sibi fecerat, qui et ipse occisus est. in conscios | 5.1 |
| defection<i>s vetuit senatum graviter vindicare, simul pe- | 6.1 |
| tit, ne qui senator tempore principatus sui occideretur, | |
| ne eius pollueretur imperium—eos etiam, qui deportati | 7.1 |
| fuerant, revocari iussit,—cum paucissimi centuriones ca- | |
| pite essent puniti. ignovit et civitatibus, quae Cassio con- | 8.1 |
| senserant, ignovit et Ant[h]ioc<h>ensibus, qui multa in | |
| Marcum pro Cassio dixerant. quibus et spectacula et | 9.1 |
| conventus publicos tulerat et omnium contionum ge- | |
| nus, contra quos edictum gravissimum misit. seditio- | 10.1 |
| sos autem eos et oratio Marci indicat indita a Ma- | |
| ri<o> Maximo, qua ille usus est apud amicos. denique | 11.1 |
| noluit Ant[h]ioc<h>iam videre, cum Syriam peteret. | |
| nam nec Cy<r>rum voluit videre, ex qua erat Cassius. | 12.1 |
| fuit Alexandr<i>ae clementer cum his agens. postea | 26.1.1 |
| tamen Antioc<h>iam vidit. multa egit cum regibus | |
| et pacem confirmavit sibi occurrentibus cunctis regibus | |
| et legatis Persarum. omnibus orientalibus provinciis | 2.1 |
| carissimus fuit. apud multas etiam philosophiae vesti- | |
| gia reliquit. apud Aegyptios civem se egit et philo- | 3.1 |
| sophum in omnibus studiis, templis, locis. et cum | |
| multa Alexandrini in Cassium dixissent fausta, tamen | |
| omnibus ignovit et filiam suam apud eos reli[n]quit | |
| Faustinam suam in radicibus montis Tauri in vico Ha- | 4.1 |
| lalae exanimatam vi subiti morbi amisit. petit a se- | 5.1 |
| natu, ut honores Faustinae aedemque decernerent, lau- | |
| data eadem, cum inpudicitiae fama graviter laborasset. | |
| quae Antoninus vel nesciit vel dissimulavit. novas | 6.1 |
| puellas Faustinianas instituit in honorem uxoris mor- | |
| tuae. divam etiam Faustinam a senatu appellatam gra- | 7.1 |
| tulatus est. quam secum et in <a>estivis habuerat, ut | 8.1 |
| matrem castrorum appellaret. fecit et coloniam vicum, | 9.1 |
| in quo obiit Faustina, et aedem illi exstruxit. sed haec | |
| postea aedis Heliogabalo dedicata est. ipsum Cassium | 10.1 |
| pro clementia occisu<m> passus est, non occidi iussit. de- | 11.1 |
| portatus est Heliodorus, filius Cassi, et alii liberum ex- | |
| ilium acceperunt cum bonorum parte[m]. filii autem | 12.1 |
| Cassii et amplius media parte acceperunt paterni patri- | |
| monii, et auro atque argento adiuti, mulieres autem | |
| etiam ornamentis: ita ut Alexandria, filia Cassii, et | |
| Druncianus gener liberam vagandi potestatem habe- | 5 |
| re<n>t commendati amitae marito. doluit denique Cas- | 13.1 |
| sium extinctum, dicens voluisse se sine senatorio san- | |
| guine imperium transigere [voluisse se]. |