| Hic ergo Cassius ex familia, ut diximus, Cassiorum, | 1.4.1 |
| qui in C. <Iu>lium conspiraverant, oderat tacite prin- | |
| cipatum nec ferre poterat imperatorium nomen dice- | |
| batque nil esse gravius nomine imperii, quod non | |
| posset e re p. tolli nisi per alterum imperatorem. deni- | 5.1 |
| que temptasse in pueritia dicitur extorquere etiam Pio | |
| principatum, sed per patrem, virum sanctum et gravem, | |
| adfec<ta>tionem tyrannidis latuisse, habitum tamen | |
| semper ducibus suspectum. Vero autem illum parasse | 6.1 |
| insidias ipsius Veri epistula indicat, quam inserui. ex | 7.1 |
| epistula Veri: 'Avidius Cassius avidus est, quantum | |
| et mihi videtur et iam inde sub avo meo, patre tuo, | |
| innotuit, imperii: quem velim observari iubeas. omnia | 8.1 |
| ei nostra [e]di<s>plicent, opes non mediocres parat, | |
| litteras nostras ridet. te philosopham aniculam, me | |
| luxuriosum morio<n>e<m> vocat. vide quid agendum sit. | |
| ego hominem non odi, sed vide, ne tibi et liberis | 9.1 |
| tuis non bene consula<s>, cum tale<m> inter praecinctos | |
| habeas, qualem milites libenter audiunt, libenter vi- | |
| dent.' rescriptum Marci de Avidio Cassio: 'epistulam | 2.1.1 |
| tuam legi, sollicitam potius <quam> imperatoriam et | |
| non nostri temporis. nam si ei divinitus debetur im- | 2.1 |
| perium, non poterimus interficere, etiamsi velimus.— | |
| scis enim proavi tui dictum: "successorem suum nullus | |
| occidit"—; sin minus, ipse sponte sine nostra crude- | |
| litate fatales laqueos inciderit. adde quod non pos- | 3.1 |
| sumus reum facere, quem et nullus accusat et, ut ipse | |
| dicis, milites amant. deinde in causis maiestatis haec | 4.1 |
| natura est, ut videantur vim pati etiam quibus pro- | |
| batur. scis enim ipse, quid avus tuus Hadrianus dixe- | 5.1 |
| rit: "misera conditio imperatorum, quibus de affec- | |
| t<ata> tyrannide nisi occisis non potest credi." eius | 6.1 |
| autem exemplum ponere <malui> qua<m> Domitiani, qui | |
| hoc primus dixisse fertur; tyrannorum enim etiam | |
| bona dicta non habent tantum auctoritatis, quantum | |
| debent. sibi ergo habeat suos mores, maxime cum | 7.1 |
| bonus dux <s>it et severus et fortis et rei p. necessa- | |
| rius. nam quod dicis liberis meis cavendum esse morte | 8.1 |
| illius: plane liberi mei pereant, si magis amari merebi- | |
| tur Avidius quam illi et si rei p. expediet Cassium vi- | |
| vere quam liberos Marci.' haec de Cassio Verus, haec | |
| Marcus. | 5 |