Haec sunt quae de Cassio Avidio conperimus. 13.8.1
cuius 9.1
ipsius mores, ut supra diximus, varii semper fuerunt,
sed ad censuram crudelitatemque propensiores. qui 10.1
si optinuisset imperium, fuisset non modo clemens sed
bonus, sed utilis et optimus imperator. nam extat 14.1.1
epistola eius ad generum suum iam imperatoris huius-
modi: 'misera res publica, quae istos divitiarum cupi- 2.1
dos et divites patitur. miser[a] Marcus, homo sane opti- 3.1
mus, qui, dum clemens dici cupit, eos patitur vivere,
quorum ipse non probat vitam. ubi Lucius Cassius, 4.1
cuius nos frustra tenet nomen? ubi Marcus ille Cato
Censorius? ubi omnis disciplina maiorum? quae olim
quidem intercidit, nunc vero nec quaeritur. Marcus 5.1
Antoninus philosophatur et quaerit de <e>lement<i>s et
de animis et de honesto et iusto nec sentit pro re p.
vides multis opus esse gladiis, multis elogiis, ut in 6.1
antiquum statum publica forma reddatur. ego vero 7.1
istis praesidibus provinciarum—an ego proconsules,
an ego praesides putem, qui ob hoc sibi a senatu et
ab Antonino provincias datas credunt, ut luxurientur,
ut divites fiant? audisti praef. praetorii nostri philo- 5
sophi ante triduum quam fieret mendicum et pau-
perem, sed subito divitem factum. unde, quaeso, nisi
de visceribus rei p. provincialiumque fortunis? sint
sane divites, sint locupletes: aerarium publicum re-
fer<c>ient; tantum di faveant bonis pa<rt>ibus: redd<e>nt 10
Cassiani rei p. principatum.' haec epistola eius indicat,
quam severus et quam tristis futurus fuerit imperator.