| Appellatus est autem Caesar puer cum fratre [se] | 1.10.1 |
| Vero. quarto decimo aetatis anno in collegium sacer- | |
| dot<um> adscitus est. cooptatus est inter †tressolos . . . | 2.1.1 |
| princeps iuventutis, cum toga<m> sumpsit. adhuc in | |
| praetexta puerili congiarium dedit atque ipse in basi- | |
| lica Traiani praesedit. indutus autem toga est nona- | 2.1 |
| rum Iuliarum die, quo[d] in terris Romulus non ap- | |
| paruit, et eo tempore, quo Cassius a Marco descivit. | |
| profectus est commendatus militibus cum patre in Sy- | 3.1 |
| riam et Aegyptum <et cum> eo Romam redit. post | 4.1 |
| haec venia legis annariae impetrata consul est factus | |
| et cum patre imperator est appellatus V. kal. Dec. die | |
| Pollione et Apro consulibus et triumphavit cum patre; | |
| nam et hoc patres decreverant. profectus es<t> cum | 5.1 |
| patre et ad Germanicum bellum. |