Inter haec Commodus senatu semet <in>ridente, cum 8.1.1
adulterum matris consulem designasset, appellatus est
Pius; cum occidisset Perennem, appellatus est Felix,
inter plurimas caedes multorum civium quasi quidam
novus Sylla. idem Commodus, ille Pius, ille Felix, 2.1
finxisse etiam quandam contra se coniurationem di-
citur, ut multos occideret. nec alia ulla fuit defectio 3.1
praeter Alexandri, qui postea se et suos interemit,
sororis<que> Lucillae; appellatus est Commodus etiam 4.1
Brittannicus ab adulatoribus, cum Brittanni etiam
imperatorem contra eum d<e>ligere voluerint. appel- 5.1
latus est etiam Romanus Hercules, quod feras
<apud> Lanuvium in amphitheatro occidisset; erat
enim haec illi consuetudo, ut domi bestias interficeret.
fuit praeterea ea dementia, ut urbem Romanam colo- 6.1
niam Commodianam vocari voluerit; <q>ui furor dicitur
ei inter delenimenta Marciae iniectus. voluit etiam in 7.1
circo quadrigas agitare. dalmaticatus in publico pro- 8.1
cessit atque ita signum quadrigis emittendis dedit. et 9.1
eo quidem tempore, quo a<d> senatum ret<t>ulit de
Commodiana facienda Roma, non solum senatus hoc
libenter accepit per inrisionem, quantum intellegitur,
sed etiam se ipsum Commodianum vocavit, Commo- 5
dum Herculem et deum appellans.