Signa interitus haec fuerunt: ipse ante triduum quam 14.1.1
occideretur in piscina sibi visus est videre hominem
cum gladio infestantem. et ea die, qua occisus est, 2.1
negabant in oculis eius pupulas cum imaginibus, quas
reddunt spectantibus, visas. et cum apud lares sacri- 3.1
ficaret, carbones vivacissimi extincti sunt, cum inflam-
mari soleant. et, ut supra dictum est, cor et caput
in <h>ostiis non est repertum. stellae etiam iuxta so-
lem per diem clarissimae visae ante die<m> quam obiret. 5
et ipse omen de Iuliano successore dedisse dicitur. 4.1
nam cum ei Didius Iulianus fratris filium obtulisset,
cui despondebat filiam suam, adhortatus [est] iuvenem
ad patrui observationem, adiecit: 'observa collegam
et successorem meum'; nam ante Iulianus ei et in con- 5.1
sulatu collega fuerat et in proconsulatu successerat.