| Post senatus consultum statim Didius Iulianus unum | 7.4.1 |
| ex praefectis, Tullium Crispinum, misit. ipse autem | 5.1 |
| tertium fecit praefectum Veturium Macrinum; ad quem | |
| Severus litteras miserat, ut esset praef. sed pacem | 6.1 |
| simulatam esse <m>an<da>tamque caedem Severi Tullio | |
| Crispino, praef. praetorii, et populus locutus est et | |
| Severus suspicatus. denique hostem se Iuliano Severus | 7.1 |
| esse maluit quam participem consensu militum. Se- | 8.1 |
| verus autem statim et ad plurimos Romam scripsit et | |
| occulte misit edicta, quae proposita sunt. fuit prae- | 9.1 |
| terea in Iuliano haec amentia, ut per magos pleraque | |
| faceret, quibus <pu>taret vel odium populi deleniri vel | |
| militum arma conpesci. nam et quasdam non conve- | 10.1 |
| nientes Romanis sacris hostias immolaverunt et car- | |
| mina profana incantaverunt et ea, quae ad speculum | |
| ducunt fieri, in quo<d> pueri praeligatis oculis incan- | |
| tato vertice respicere dicuntur, Iulianus fecit. tunc- | 11.1 |
| que[m] puer vidisse dicitur et adventum Severi et Iu- | |
| liani decessionem. et Crispinus quidem cum occurrisset | 8.1.1 |
| praecursoribus Severi, Iulio Laeto auctore a Severo | |
| interemptus est. deiecta sunt etiam <consulta> senatus. | 2.1 |
| Iulianus convocato senatu quaesitisque sententiis, quid | |
| facto opus esset, certi nihil comperit a senatu. sed po- | 3.1 |
| stea sponte sua gladiatores Capu<a>e iussit armari | |
| per Lollianum Titianum et Cla<u>dium Pompeianum e | |
| Tarracinensi ad participatum evocavit, quod et gener | |
| imperatoris fuisset et diu militibus praefuisset. sed | 5 |
| hoc ille recusavit senem se et debilem luminibus re- | |
| spondens. transierant et ex Umbria milites ad Seve- | 4.1 |
| rum. et praemiserat quidem litteras Severus, quibus | 5.1 |
| iubebat interfectores Pertinacis servari. brevi autem | 6.1 |
| desertus est ab omnibus Iulianus et remansit in Pa- | |
| latio cum uno de praefectis suis Geniali et genero Re- | |
| pentino. actum est denique, ut Iuliano senatus aucto- | 7.1 |
| ritate abrogaretur imperium. et abrogatum est, appel- | |
| latusque statim Severus imperator, cum fingeretur, | |
| quod veneno se absumpsisset Iulianus. missi tamen | 8.1 |
| a senatu, quorum cura[m] per militem gregarium in | |
| Palatio idem [Iulianus] occisus est fidem Caesaris in- | |
| plorans, hoc est Severi. filiam suam potitus imperio | 9.1 |
| dato patrimonio emancipaverat, quod ei cum Augustae | |
| nomine statim sublatum est. |